HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 39: Primum incidens

Interim vero obtinuerunt Aegyptios et Assyrios ita: In diebus Sarug Belus Nerothides rex Babylonis, quia fuit alter Belus rex Graeciae, intravit Assyriam, sed parum obtinuit in ea. Quo mortuo filius ejus Ninus totam obtinuit Assyriam, et civitatem, in qua caput regni erat, itinere trium dierum ampliavit, et a suo nomine Ninivem dixit. Inde est quod quaedam historiae dicunt regnum Assyriorum coepisse ab antiquo Belo: quod verum est quantum ad initium. Alii dicunt coepisse a Nino, quod verum est etiam, quantum ad regni ampliationem. Ninus vicit Cham, qui adhuc vivebat, et regnabat in Bractia, [al. Thracia], et dicebatur Zoroastres inventor magicae artis, qui et septem liberales artes, in quatuordecim columnis scripsit, septem aeneis, et septem lateritiis, contra utrumque judicium [al. diluvium]. Ninus vero libros ejus combussit. Ab eisdem orta sunt idola sic.